Wikidata Vincentius La Chapelle
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17. saeculum;
Obitus: 1745;

Vincentius, vulgo Vincent La Chapelle fuit coquus et scriptor de re culinaria. E stirpe Francico ortus, anno aut 1690 aut 1703 natus, anno 1745 mortem obiit. Iuxta nobiles plures coquus meruit, inter quos sunt Philippus comes de Chesterfield (ab anno 1729 usque in 1733), Gulielmus IV domus Auriaco-Nassoviae, Ioannes Magnanimus rex Portugallensis.

Frontispicium evolutum titulusque operis The Modern Cook (1733)

Opus suum de coquina "hodierna" primum Anglice, post tres annos Francogallice divulgare iussit. Tiro Lutetiae ut videtur laboraverat; ad Indias sive orientales sive occidentales iter fecerat.[1] Omnibus operibus suis (sed praesertim editione Anglica) praecepta non pauca sine attributione dempsit e libro Francisci Massialot, cuius scientiam coquinariam nihilominus in praefatione sua vituperavit.[2]

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. La Chapelle (1742) vol. 5 p. 257; Wheaton (1983) pp. 168-169
  2. Hyman et Hyman (1979); Stephen Mennell, All Manners of Food (Oxoniae: Blackwell, 1985) pp. 76-77; Wheaton (1983) p. 169

Scripta

[recensere | fontem recensere]
Titulus versionis Francogallicae Le Cuisinier moderne (1735)


Bibliographia

[recensere | fontem recensere]