Sanctuarium est locus aut aedificium sanctum habitum sive numini consecratum, profanis saepe interdictum. Non raro locus peregrinationis religiosae est.
Verbum sanctuarium, cum in litteris antiquis rarius inveniatur[1] Latinitate ecclesiastica saepius ad templum maximi momenti aut locos peregrinationis indicandos adhibetur.[2] Sunt autem et alia verba, quae eadem vel similia ac sanctuarium significent: res sacra, res divina, locus sacer, locus sanctus, religio, templum, fanum, delubrum.[3]
Secundum canones 1230, 1231, 1234 Codicis Iuris Canonici anno 1983 promulgati
Inter sanctuaria Virgini Mariae dicata sunt sanctuarium Laureti in Italia (in regione Marchia Anconitana), sanctuarium Lapurdi in Francia, et sanctuarium Fatimae in Lusitania.
Aliis ecclesiis Christianis etiam sunt sanctuaria, imprimis ecclesiis Orthodoxis et orientalibus, cum autem maxima Protestantium pars cultum sanctorum reiciat.
In ritu Byzantino etiam pars sacelli intra iconostasin sita, qua ab oculis fidelium separata est, sanctuarium vel sanctissimum dicitur exemplo templi Salomonis olim Hierosolymis exstructi.
Sanctuaria etiam in aliis religionibus (in Hinduismo, Buddhismo, Shinto, et in sectis religionis Islamicae) inveniuntur.