Aedes Sanctae Sophiae
Constantinopolis
Regio: Regio II
Genus aedificii: Ecclesia
Sacratum: 537
Patronus: Iustinianus I
Architectus: Anthemius Trallianus
Isidorus Milesius

Vide etiam paginam discretivam: Sancta Sophia (discretiva)

Sancta Sophia, antea Aedes Sanctae Sophiae[1] (Graece: Ἁγία Σοφία 'sancta sapientia'; Turcice: Ayasofya) est meschita et fuit ecclesia Constantinopolitana ab Iustiniano die 27 Decembris 537 sacrata. Ecclesia Imperii Romani Orientalis primaria et sedes patriarchae Constantinopolitani erat. Ante templi altar, multi imperatores Byzantini diademate coronati sunt. Constantinopoli ab Ottomanidis expugnata aedes Sophiana in meschitam, sed post Primum bellum mundanum, ab anno 1934 enim, in museum conversa est.

Die 10 Iulii 2020 Turcicum Danıştay (civitatis consilium) conversionem diei 24 novembris 1934 meschitae Hagiae Sophiae in museum dissolvendam esse nuntiavit[2]. Die 24 Iulii 2020 in meschita reaperta primae feria sexta preces locum habuit.

Aedes Sanctae Sapientiae.
Sedes imperatricis[3]
Forma aedificii excisa.
Mater Dei cum Iustiniano ecclesiae structore et Constantino urbis conditore. Opus tessellatum ecclesiae S.Sophiae.

Historia

Iam anno 325 Constantino imperatore loco hodiernae Aedis Sanctae Sophiae primum aedificium erectum est, quod forsitan aulae imperiali fuit. Anno 360 a Constantio II ecclesia sacrata est, quae anno 404 inter motus populi, cum Ioannes Chrysostomus Aelia Eudoxia Augusta auctore depositus esset, destructa est. Ecclesia altera, imperatore Theodosio II anno 415 confecta, rursus die 15 Ianuarii 532 in seditione quae Nika appellatur combusta est. Imperator igitur Iustinianus eodem anno novam ecclesiam eodem loco construendam statuit, architectis Anthemio Tralliano et Isidoro Milesio. Terrae motu die 14 Decembris 557, aedificium graviter decussa est, et praecipue cupola, quae die 7 Maii 558 dum labor restitutionis suscipitur subito effudit. Anno circiter 562 cupola forma excelsiore resarta est. Haec aedificii forma usque hodie manet, sed post novum terrae motum anno 989 architectus Armenus Tiridates columnas et cupolam partim restituit. Opera tessellata iam saeculo IX exeunte ad parietes addita erant ex auro et marmoribus versicoloribus facta. Ecclesia desecrata est anno 1204 a militibus quartae expeditionis sacrae. Eodem tempore, multis ornamentis destructis, aurum et argentum, nec non relicta sanctorum, in Italiam, Franciam, Germaniam, Angliam remota sunt.

Anno 1453, Constantinopoli a Mahometo II sultano Ottomanidarum capto, ecclesia Sanctae Sophiae in mescitam conversa est. Inter annos 1847 et 1849, structura et ornamenta ab architecto Casparo Traiano Fossati refecta sunt, qui opera tessellata (iure Islamico celata) revelavit, restituit rursusque celavit. Die 1 Februarii 1935 Praeside Turciae Kemal Ataturk mescita in museum conversa est, usque ad diem 24 Iulii 2020, quo meschita reaperta est a Recep Tayyip Erdoğan.

Notae

  1. "Aedes Sanctae Sophiae", "aedes Sophiana", "ecclesia Sanctae Sophiae" etc.: Du Cange (1680)
  2. AA.com.tr: Meschitam Hagiam Sophiam in museum conversam esse consulti consilii ministrorum dissolutio (Turcice)
  3. Du Cange (1680) vol. 2 pars 2 p. 35.

Testimonia

Bibliographia

Opera antiquiora
Opera recentiora

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctam Sophiam spectant.

Muri et portae : Murus Severanus  · Murus Constantinianus  · Murus Theodosianus  · Porta Aurea antiqua  · Porta Aurea  · Cercoporta  · Porta Charsii  · Porta Blachernalis  • Porta Sancti Romani
Fora et plateae : Amastrianum  · Augustaeum (Constantinopolis)  · Forum Arcadii  · Forum Bovis  · Forum Constantini  · Forum Tauri  · Media Via  · Philadelphium  · Porticus Longus  · Strategium
Portus :  · Portus Eleutherii  · Portus Iuliani  · Contoscalium  · Neorium  · Portus Prosphorion
Palatium Magnum: Chalce  · Chrysotriclinium  · Daphne  · Decaenneaccubita  · Hippodromus Obtectus  · Lusorium  · Magnaura
Domus : Bucoleon  · Domus Antiochi  · Palatium Blachernarum  · Domus Hormisdae  · Domus Lausi  · Mangana  · Palatium Porphyrogeniti  · Domus Placidiae  · Turris Anemae
Ecclesiae et monasteria : Aedes Sancti Andreae  · Templum Sanctorum Apostolorum  · Aedes Sancti Salvatoris in Chora  · Aedes Christi Chalcitae  · Monasterium Christi Euergetae  · Monasterium Christi Pantepopti  · Monasterium Pantocratoris  · Aedes Sancti Dominici  · Aedes Sanctae Euphemiae in Hippodromo  · Aedes Gastria  · Monasterium Sancti Georgii in Manganis  · Ecclesia Sanctae Irenes Antiqua  · Aedes Ioannis Baptistae in Trullo  · Aedes Sancti Nicolai Caffariotarum  · Ecclesia Sanctae Mariae Blachernarum  · Aedes Sanctae Mariae ad Cisternam  · Aedes Sanctae Mariae Eleüsae  · Aedes Deiparae Hodegetriae  · Aedes Sanctae Mariae Cyriotissae  · Aedes Sanctae Mariae Libis  · Aedes Omnium Sanctorum  · Monasterium Sanctae Mariae Pammacaristae  · Monasterium Sanctae Mariae Peribleptae  · Aedes Sanctae Mariae Phari  · Aedes Sanctae Mariae ad Fontem  · Monasterium Myrelaei  · Aedes Sancti Michaelis in Palatio nova  · Aedes Sancti Pauli  · Aedes Sancti Polyeucti  · Templum Sanctae Theclae in Palatio Blacherniano  · Templum Sancti Theodori Tironis  · Aedes Sanctae Euphemiae in Petrio  · Aedes Sanctorum Sergii et Bacchi  · Aedes Sanctae Sophiae  · Monasterium Ioannis Baptistae Studianum
Columnae et statuae : Columna Arcadii  · Columna Constantini  · Obeliscus Constantini  · Columna Gothorum  · Columna Iustiniani  · Columna Marciani  · Equi Sancti Marci  · Milium  · Columna Serpentina  · Columna Theodosii  · Obeliscus Theodosii  · Quattuor Tetrarchae
Aedificia varia : Cisterna Basilicae  · Thermae Zeuxippi  · Cisterna Aetii  · Cisterna Aspari  · Cisterna Mociana  · Cisterna Philoxeni  · Hippodromus  · Bibliotheca Imperatorum  · Praetorium  · Cisterna Theodosiana  · Aqueductus Valentis
Regiones et vici :  · Blachernae  · Hormisdae  · Phanarium  · Sycae
Regiones Theodosianae : I  · II  · III  · IV  · V  · VI  · VII  · VIII  · IX  · X  · XI  · XII  · XIII  · XIV

Tabula Constantinopolis mediaevalis