Robotum[1][2] vel robotor[3] est res creata manibus hominum quae se dirigit ipsam. Permulta robota vi electromagnetica impelluntur, quae possunt esse aut tactilia (quae in spatio existunt et tangi possunt) aut virtualia (quae formantur ex iussis computatralibus). Quamquam nomen robotum definire difficile est, multis robotis nonnulla propria sunt:
Nomen robotum in labris hominum late inveniri coepit post annum 1920, cum Carolus Čapek dramatista Cechoslovacus quendam ludum scaenicum modernismi nomine R.U.R. docuit. Eventa in prima parte huius operis se locantur in officina ubi robota producuntur. Hoc in dramate, robota videntur esse sicut veri homines, quae omni fere modo similes verorum hominum sunt. Haec robota cogitare plane possunt, quae etiam hominibus felice serviunt. Temporibus posterioribus Čapek, qui haec robota laboři (e nomine Latino labor) vocare voluerat, dixit non se, sed fratrem suum Iosephum nomen roboti finxisse. Robota Bohemice laborem servorum vel pauperum ruri, Slovace simpliciter laborem significat. Robota cognatum est cum Arbeit, nomine substantivo Theodisco.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad robota spectant. |