Familia
Memoria
Robertus, vulgo plenius Robert Gabriel Mugabe (die 21 Februarii 1924 apud missionem Catholicam Kutama natus, mortuus Singapurae[1] die 6 Septembris 2019),[2] patre Malaviensi, matre e gente Shona orta, fuit politicus Zimbabuae et ab anno 1987-2017 huius civitatis praeses.
Robertus Mugabe alumnus fuit collegii S. Francisci Xaverii in oppido natali et scholae Achimota iuxta Accram necnon Universitatis Fort Hare in Africa Australi. Gradús eruditionis plures ab Universitate Civitatis Capitis et Universitate Londiniensi epistularum gratiá meruit.
Erat factionis ZANU dux, et ab anno 1987 Zimbabuae praeses. Antea ab anno 1980 usque ad annum 1987 primus minister fuerat. Regimen Roberti Mugabe dictatura putatur et anno 2001 Parlamentum Europaeum illum condemnavit violationis iurum humanorum et libertatis sentiendi causa. Etiam ab Amnestia Internationali accusatur et rassista putabatur.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Mugabe spectant. |
Clifford Dupont • Henricus Everard • Ioannes Wrathall • Iacobus Gulielmus Pithey • Iosias Zion Gumede • Canaan Banana • Robertus Mugabe • Emmerson Mnangagwa Capsae cognatae: Primi ministri Zimbabuae • Ministri rerum externarum Zimbabuenses | |
Capsae cognatae: Praesides Zimbabuae • Ministri rerum externarum Zimbabuenses | ||||