Operarii rete ad saccos e navi in Portu Novo Haikou in urbe Hainaniae Sinarum exonerandos adhibent.
Fragmentum retis piscatorii neolithicii.

Rete est instrumentum vel apparatus plerumque in fibris consistens qui, nodosus et in exemplari decussato tortus, transitum magnarum rerum obstruit, cum sinit ut parvae res et fluida per interstitia transeant. Minus materiem quam res lodicis velive similes requirit, et perspicuitatem, facilitatem, levitatemque praebet. Aperta retium textura facultatem levitatemque praebent quae sinunt ut tam facile portari tractarique possint quam operibus rationalibus magni pretii sint, sicut in venatione, piscatu, dormitione, portando.

Retia ab hominibus sapientibus saltem aevo mesolithico fiebant ad res capiendas vel retinendas, sed homines retibus aevo palaeolithico superiori uti poterant.[1] Retia, quia plerumque materiebus fragilibus fiunt, perpauca indicia in depositis archaeologicis relinquunt; nonnulla autem retia in glacie vel paludibus condita sunt, impressionesque retium in argilla inveniuntur.

Nexus interni

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Martin Trachsel, Ur- und Frühgeschichte: Quellen, Methoden, Ziele (UTB, 2008), 56; ISBN 3-8252-8369-0.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]