Rembrandus Hermanni Leidensis, sive Rembrantus Hermensis Leydensis, sive etiam Rembrantus Hermanni filius Leidensis (Batave Rembrandt Harmenszoon van Rijn; natus Lugduni Batavorum 15 Iulii 1606; mortuus Amstelodami 4 Octobris 1669) fuit pictor Batavicus magni momenti. Vixit laboravitque Saeculo Aureo(en), quod tempus fuit summum humanitatis, eruditionis, mercaturae, potentiae Bataviae. Rembrandus dicitur maximus Magister Batavus saeculi septimi decimi, qui fere 300 picturas, 300 chalcographias, 2000 adumbrationes fecit. Quamquam pictores aliarum civitatum modo Baroco usi sunt, Rembrandus, sicut alii magistri Batavi, modum pingendi quasi naturalem maluit.
Fuit solus pictor Batavus hac aetate qui praenomen in pictoribus subscripsit, ut fecerunt Raphael et Leonardus; postea Vincentius van Gogh idem facit.
Rembrandus natus est Lugduni Batavorum 15 Iulii 1606, filius Harminii Gerritzoon van Rijn, qui molam frumenti egit, et Neeltgen Willemsdochter van Zuytbrouck, cuius pater fuit pistor. Octavus fuit inter novem liberos. Discipulus fuit in Universitate Leidenensi, tunc pictori Iacobo van Swanenburgh, deinde pictori Petro Lastman addictus est. Anno fere 1624 Lugduni Batavorum officinam propriam instituit, una cum amico Ioanne Lievens; anno 1627 primos discipulos accepit.
Anno 1631 ad Amstelodamum migravit. Anno 1634 Saskiam van Uylenberg in matrimonium duxit. Aedes ubi post annum 1639 vixerunt nunc est museum, Het Rembrandthuis(nl) (Aedes Rembrandi). Quattuor liberi eis nati sunt, quorum quartus tantum, filius Titus nomine, adolevit. Saskia anno 1642 mortua est, verisimiliter tuberculosi adflicta. Rembrandus nullam aliam feminam in matrimonium duxit, sed Cornelia filia illi et Hendrickje Stoffels amicae cuidam anno 1654 nata est.
Mortuus est Amstelodami die 4 Octobris 1669, et eius corpus in Westerkerk[1] sepultum est.
Plures pictores fuerunt discipuli Rembrandi, inter quos:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Rembrandum spectant. |