Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Regio Tulensis[1] (Russice Тульская область, tr. Tul’skaja oblast’) est subiectum Foederationis Russicae, in eius Districtum (Circulum) Foederalem Centralem inclusum, cum regionibus Russicis Moscuensi (in septentrione et septentrio-oriente), Resaniensi (in oriente), Lipetzkensi (in meridie-oriente et meridie), Orelensi (in meridie et meridie-occidente) et Calugensi (in occidente et septentrio-occidente) conterminum.
Regio Tulensis anno 1937 creata est. In medio planitiei Europaeae Orientalis sita, aream 25 679 km2 et circa 1 506 milia incolarum (anno 2016) habet. Metropolis regionis est Tula. Odoiovia et Sovetsk et Lipki aliaeque urbes regionis sunt. Occa cum Uppa accola per regionem fluit; Tanais in regione oritur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Tulensem spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 53°55′0″N 37°35′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |