Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Regio Aquitilietana[1] vel Lipetzkensis[2] (Russice Липецкая область, tr. Lipeckaja oblast) est subiectum Foederationis Russicae, die 6 Ianuarii anni 1954 ex partibus regionum Resaniensis, Kurschensis, Voronegiensis, et Orelensis formatum. In districtum foederalem Medium inclusum est.
Сum regionibus Russiae Kurschensi, Orelensi, Tulensi, Resaniensi, Voronegiensi et Tamboviensi conterminum est. Aream 24 047 km² et plus 1143 milia incolarum (anno 2019) habet. Metropolis Aquae Tilietanae sunt, aliae urbes Ielecia, Oranienburgum, Lebedjan' sunt. Tanais flumen regionis maximum est, Sosna et Voronegia accolae eius sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Aquitilietanam spectant. |