Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Priapeus (Graece πριάπειον) est metrum aeolicum dihaeresi disiunctum, quod nomen a numine Priapo traxit. Hoc metro glyconeum cum pherecrateo nectitur, quare etiam saepe sicut gl pher denotatur.

Sappho itemque Anacreon huius metri ampla exempla praebent, praeterea etiam comoedia, ludus satyricus necnon Priapea eo nituntur. Etiam Catullus in carmine 17 conficiendo hoc metro specie mutata est usus:

– 🞪 – ⏑ ⏑ – ⏑ – || – 🞪 – ⏑ ⏑ – 🞪
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo (Cat. 17, 1)

Bibliographia