Praetoriani fuerunt manus stipatorum, quibus imperatores Romani sui tuendi causa utebantur. Iam tempore rei publicae sic dicta cohors praetoria imperatores custodiebat. Lictores et extraordinarii paulatim in praetorianos coniuncti sunt. Prima cohors, quae praetoria nominata est, anno 138 a.C.n. creata est. Constantinus I praetorianos anno 312 dissolvit; munus praesidii antiquitate posteriore inter alios scholae palatinae, excubitores et protectores domestici subierunt.

Bibliographia

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!