Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Potaissa aut Potaisa[1] (Dacoromanice Turda) est urbs Romaniana circiter 47 700 incolarum (anno 2011). Pertinet ad Claudiopolin circulum.
Potaissa a Dacis condita est et postea colonia Romanorum fuit. Iam hoc tempore hic sal salinis producebatur. Ab anno 1920 Potaissa pars Romaniae est. Multi incolarum Germanorum, qui et Saxones Transsilvaniae nominantur, post secundum bellum mundanum patriam relinquere coacti sunt. Alii eorum post finem regiminis Communistarum hanc regionem reliquerunt.
Anno 2011 hic 47 744 homines habitabant, inter eos 36 785 Dacoromanorum, 3905 Hungarorum, 2603 Zingarorum, atque 35 Germani.[2]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Potaissam spectant. |