Planetulus[1][2][3][4][5][6][7][8][9] vel planetula (-ae, m.)[10] est parvum corpus planetarium, quod circum Solem vel aliam stellam recte orbitat, minor quam quilibet ex octo planetis classicis, sed tamen planeta sui iuris. Paradigma planetuli est Pluto. In geologia planetaria(d) planetuli sunt notabiles cum geologice activi esse possint, sicut anno 2015 missiones astronavium Dawn(d) ad Cererem et Novorum Horizontum ad Plutonem confirmaverunt.
Mense Augusti anno 2006 notio planetuli ab Unione Astronomica Internationali ascita est pro familia corporum sub-planetariorum ex tribus familiis corporum quae circa Solem moventur. Quae sunt: planetae, planetuli, et corpora minora(d).[11] Sub hac definitione planetulus est corpus caeleste
Astronomi generaliter concordant novem maximos candidatos planetulos esse: Pluto, Eris, Haumea, Makemake, Gonggong, Quaoar, Sedna, Ceres, et Orcus. Ex his novem et decimo maximo candidato Salacia(d) tantum duo visitati sunt astronavibus: Pluto et Ceres. Plura ignota corpora transneptuniana putantur esse planetuli.
Sol Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus |
Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana |
Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam. |