Wikidata Ioannes Baptista Hodierna
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Baptista Hodierna: imago
Ioannes Baptista Hodierna: imago
Ioannes Baptista Hodierna: subscriptio
Ioannes Baptista Hodierna: subscriptio
Nativitas: 13 Aprilis 1597; Ragusia
Obitus: 6 Aprilis 1660; Palma Montis Clarii
Patria: Regnum Siciliae

Ioannes Baptista Hodierna, vulgo Giovan Battista Hodierna (Ragusiae in Sicilia natus die 13 Aprilis 1597; Palmae die 6 Aprilis 1660 mortuus) fuit astronomus et physicus.

Theologiae Syracusis in seminario studuit. Clericus anno 1622 ordinatus, iam cometas tres annorum 1618 et 1619 observaverat. Archipresbyter novae urbis Palmae anno 1637 factus est cuius forma ipse designavisse censetur. Ibi deinde cliens familiae Tomasi baronum Montis Clari habitavit. Telescopio microscopioque adeptus, huius ope dentes viperarum, illius sidera Medicaea et anulos Saturni curiose observavit. Lucubrationes interdum Italice sed praesertim Latine edidit. Opera eius, paucis exemplaribus Panormi divulgata, coaevi pauci recentioresque fere nulli cognoverunt. Primus omnium nebularum catalogum edidit anno 1654 sub titulo De systemate orbis cometici, deque admirandis coeli characteribus qui usque in annum 1985 ignotum manebat.

Asteroides 21047 Hodierna ad eius honorem nominatur.

Opera

[recensere | fontem recensere]
De systemate orbis cometici, deque admirandis coeli characteribus (Panormi, 1654): antiquissimus nebularum vel galaxiarum catalogus

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Protei caelestis vertigines seu Saturni systema (1657): observationes anulorum Saturni
Editiones operum
Eruditio

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]