Petrus Cornelius Mondriaan (Nederlandice Pieter Cornelis "Piet" Mondriaan), post 1906 Mondrian[1] (Amersfoort Nederlandiae 7 Martii 1872; Manhatae Novi Eboraci 1 Februarii 1944), fuit pictor et artis theoreticus Nederlandicus qui unus ex artificibus saeculi vicensimi maximi momenti habetur.[2][3] Novitatibus in arte abstracta innotuit, nam suum studium artisticum a pictura figurativa ad modum magis magisque abstractum, donec suum vocabularium artisticum ad simplicia elementa geometrica imminutum esset.[4]
Ars Mondriana maxime erat utopiana, atque ab investigatione dignitatis aestheticarum universalium tenebatur. Mondrian anno 1914 pronuntiavit: "Ars realitate altior est, et cum realitate recte non coniungitur. Homo, ut spiritualitatem in arte appropinquet, realitate quam minime utetur, quia realitas spiritualitati adversatur. Nos coram quadam arte abstracta esse scimus. Ars supra realitatem stare debet; aliter homini nihil valeret."[7] Eius autem ars radices in natura semper egebat.
De Stijl, motui artis gregique, intererat, quem cum Theodoro van Doesburn fundavit. Formam non repraesentativam excogitavit quam neoplasticismum appellavit. Qui erat nova "ars plastica pura," quae credidit necessaria ad "pulchritudinem universalem" creandam. Mondrian, ut hanc monstraret, eius vocabularium formale circumscribere constituit inter tres colores primarios (rubrum, caeruleum, flavum), tria pretia primaria (nigrum, album, canum), duasque partes primarias (libratum, rectum).[8] Mondrian anno 1911, cum Lutetiam a Nederlandia migraret, penitus mutari coepit. Experimentis Cubisticis occurrit, et ut intra avant-garde Lutetianum facilius intraret, litteram A ex suo nomine (Mondriaan) amovit.[9][10][11]
Opera Mondriana artem saeculi vicensimi magnopere moverunt, non solum cursum picturae abstractae ac multorum momenti modorum artisque motuum (inter quos pictura campi colorum, expressionismus abstractus, minimalismus), sed etiam campos extra picturae dominium afficientia, sicut designatio, architectura, et moda.[12] Stephanus Bayley, historicus designationis, dixit: 'Mondrian ipse modernismum significare coepit. Eius nomen eiusque opus ideale modernisticum altum summatim describunt. Vocabulum iconicum aversor; ergo dicamus eum fieri totemicum — totemum omnium quae modernismus esse proposuit.[13]
Mondrian librum Plasticum Novum in Pictura (De Nieuwe Beelding in de schilderkunst)[14] partibus decem annis 1917 et 1918 protulit, qui prima suae theoriae artificis descriptio erat. Verba autem Mondriana optima et saepissime allata de hac theoris legitur in epistula quam Henrico Bremmer anno 1914 scripserit:
Mixturas linearum et colorum in superficie plana construo, ut pulchritudinem generalem maxima conscientia significem. Natura (vel quod videam) me inspirat; me, ut ullum pictorem, in statum mentis redigit ut impulsus in me oriatur ut aliquid faciam, sed veritati quam propinquissime appropinquare et omnia ex ea abstrahere volo, donec fundamenta (iam solum fundamenta externa) rerum attingam. . . . Credo fieri posse quod, per lineas libratas rectasque conscientia constructas, sed non per ratiocinationem, ab intuitione ductae, et ad harmoniam et rhythmum allatae, hae primae pulchritudinis formae, si necesse est, lineis rectis vel flexibus amplificatae, opus artis fieri potest, tam forte quam verum.[15]
Cum Lutetiae esset, gratia modi cubistici Pauli Picasso et Georgii Braque paene statim in operibus Mondrianis apparuerunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Mondrian spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Petrum Mondrian spectant. |