Aeroplanum generis crop-duster pesticidam supra agrum aspergit.
Lite-Trac, machina aspergens rotarum quattuor se propulsa, pesticidam supra agrum aspergit.

Pesticida est biocidae genus, quod ad ullam pestem trahendam, illicendam, et tum destruendam designatur.[1] Usitatissimus pesticidarum usus est plantas protegere a rebus laedentibus sicut plantis inutilibus, fungis, vel insectis. Hic pesticidarum usus tam quotidianus est verbum pesticida saepe haberi synonymum locutionis merx quae plantas protegit, quamquam revera verbum latius est, quia pesticidae etiam ad proposita non agriculturalia adhibentur. Verbum pesticida omnes comprehendit notiones sequentes: herbicida, insecticida, ordinatorem incrementi insectorum, nematicida, isoptericida, molluscicida, piscicida, avicida, rodenticida, bactericida, repellens insectorum, repellens animalium, antimicrobiale, fungicida, disinfectans, et salubrifactor?.[2]

Pesticida generatim est chemicum vel agens biologicus (sicut virus, bacterium, antimicrobiale, vel disinfectans) qui pestes deterret, debilitat, interficit, vel aliter dehortatur. Inter vexatores petitos sunt insecta, pathogena plantarum, planta inutiles, mollusca, aves, mammalia, pisces, nematoda, et microbia quae bona destruunt, molestiam hominibus aspergunt, vel morbos spargunt, vel ipsa sunt vectores morborum. Quamquam omnibus pesticidis sunt beneficia, nonnullis sunt impedimenta, sicut hominibus et aliis speciebus toxicitas futura. Secundum Stockholm Convention on Persistent Organic Pollutants, novem ex duodecim chemicis organicis periculosissimis et pertinacissimis sunt pesticidae organochlorinaceae.[3][4]

Tabula pesticidarum

Genus pesticidae Grex pestium petitus
Herbicida Planta
Algicid vel Algaecida Algae
Avicida Aves
Bactericida Bacteria
Fungicida Fungi et Oomycetes
Insecticida Insecta
Miticida vel Acaricida Acari
Molluscicida Mollusca
Nematicida Nematoda
Rodenticida Rodentia
Virucida Virus

Nexus interni

Notae

  1. US Environmental (24 Iulii 2007), What is a pesticide? epa.gov.
  2. Carolyn Randall (ed.), et al., National Pesticide Applicator Certification Core Manual (2013) National Association of State Departments of Agriculture Research Foundation, Vasingtoniae, capitulum 1.
  3. Beginner's guide
  4. Gilden, Huffling, et Sattler 2010.

Bibliographia

Signum de pesticida monet: "Ignis halitus toxicos efficiet."
Praeparatio adhibitionis pesticidae periculosae in Civitatibus Foederatis.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad pesticidas spectant.