Vector in epidemiologia est (homo, animal, microorganismus) qui pathogenum contagiosum fert et in alium organismum vivum transmittit.[1][2][3]
Arthropoda sunt maior grex vectorum morborum: culicidae, tabanidae, phlebotominae, phthiraptera, siphonaptera, ixodidis, et acari permagna morborum genera transmittunt. Multi tales vectores sunt haematophagi, qui sanguine nonnullis vel omnibus aetatum partibus vescuntur. Dum haec insecta sanguine vescuntur, parasita apparatum circulatorium eius hostis intrat. Quod nonnullis modis fieri potest. Culex Anopheles, vector malariae, filariasis, et variorum arbovirorum, eius subtiles faucis partes cutem penetrans, sanguine eius hostis vescitur. Parasitae quas culex portant plerumque in eius glandulis salivariis sitae sunt (a culicibus adhibitis ad hostem anaesthesizandum). Ergo, parasitae in circulatorium hostis apparatum recte transmittuntur. Diptera qui lacunis sanguineis vescuntur, sicut phlebotominae et simuliidae, vectores leishmanisasi et onchocerciasi proprie, spatium in cute hostis manducant, parvam sanguinis lacunam facientes, ex quo vescuntur; unde parasitae generis Leishmaniae hostem per salivam inficiunt. Onchocercae, nematoda familiae Onchocercidarum, se ex capite insecti in lacunam sanguinis extrudunt. Hemiptera subfamiliae Triatominarum speciem Trypanosoma cruzi transmittunt, quod morbum Chagasianum efficit. Haec insecta vescentia defaecant, et excrementum parasitas continet quae in vulnere aperto ab hoste, dolori et irritationi morsus respondente, casu oblinuntur.
Inter exempla morborum zoonoticorum a vectoribus transmissa sunt febris dengue, morbus lymensis, pestis, et virus Nili Occidentalis.[4] Multae res casus morborum a vectoribus transmissorum afficiunt, inter quas sunt animalia morbum portantia, vectores, et homines.[4]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad vectores morborum spectant. |