Panines[1] (Sanscritice Pāṇini, scriptura Devanagari पाणिनि) fuit grammaticus qui saeculo aut quinto aut quarto a.C.n. floruisse censetur. Glottologis recentibus innotuit opere Aṣṭādhyāyī ('octo capitula') inscripto, quo regulas linguae Sanscritae formulis brevissimis plene et compacte explicuit.
De vita Paninis fere nihil cognovimus: ipse enim de se nihil aperte scripsit. Natum esse satis constat in oppido Śalātura prope Peucelaitidem provinciae Gandaricae imperii Achaemenidarum.[2] Quod oppidum primus verbis pellucidis indicavit peregrinus Sinensis Buddhista Xuanzang. Is anno 630 per hanc regionem iter faciens oppidum Solodulo (Śalātura) visitavit "quo loco Panines vir eruditus natus est, artis grammaticae compositor".[3] Quam rem, etiamsi post multa saecula asseveratam, confirmant cognomen Sanscritum Śalāturīya ('qui Śalāturae natus est'), interdum Panini illi ab aliis datum, verbumque exemplare Śalāturīya ab ipso inter formulas operis sui comprehensum.[4][5]
A plurimis, qui de Panine compendiose scribunt, saeculo IV a.C.n. floruisse dicitur,[6][7] a curiosioribus vel quinto,[8] nonnullis haesitantibus,[9] sed iam antiquius a perpaucis.[10] Eruditi enim de aevo Pāṇini iam saeculo XIX disputabant atque etiam hodie sine ulla certitudine disputant.[11][12] E rebus variis indicia extrahunt. "Realia" interdum, scilicet quotidiana sibi coaeva, inter verba exemplaria Paninis enumerantur: Parśu "Persae" a saeculo VI a.C.n. exeunte in regione Gandarica noti; iavānī "varietas hordei", Iavanānī "Graecae", nomine Persico appellatae et a saeculo fere V in imperio Persarum notae; kumāraśramaṇā "samanaea virgo" fortasse Buddhistica religione (saeculo VI exeunte incepta) sed fortasse alia haerens.[13] Pāṇini grammatico Kātyāyana praecedit qui grammatico Patañjali praecedit: hic anno circiter 150 a.C.n. floruisse censetur; Kātyāyana inde anno 250 a.C.n. neque multo tardius, Pāṇini anno 350 a.C.n. neque multo tardius floruisse potest.[14]
Panines formula ad 3959 regularum redacta innotuit. Quae ars Paninia Aṣṭādhyāyī morphologiam, syntaxin, semanticam linguae Sanscritae explicat. De primo textu agitur partis grammaticae Vedangae, disciplinarum academicarum religionis Vedicae historicae. Aṣṭādhyāyī est una ex primis libris artis grammaticae Sanscritae notis, quamquam Panines priorum textuum qui sunt Unadisutra, Dhatupatha, Ganapatha mentionem facit.