Templa Paesti
Paestum (Italiae )
Paestum
Paestum
Paestum in Italia

Paestum,[1] olim Posidonia[1] (Ποσειδωνία) dicta, fuit urbs Italiae in Lucania ad mare Tyrrhenum sita. Antiquitate celebrabatur propter rosas, quae uno anno bis nascebantur, itaque Vergilius "biferique rosaria Paesti" cecinit.[2]

Condita est nomine Posidonia a colonis Graecis, ab urbe Sybari profectis, exeunte saeculo VII a.C.n., mature a Lucanis capta et Παιστός nominata, ad quam anno 273 a.C.n. Romani coloniam Latinam Paestum deduxerunt. Saeculo V vel ante sedes episcopalis (nunc titularis) factus est. Sed paulatim portus limo oppletus est, et ob aërem minus salubrem coepit incolarum numerus imminui adeo ut prope deserta fieret; a Saracenis denique est eversa.[3]

In ruinis Paesti iacent tria templa, circiter inter 600 et 450 a.C.n. constructa, quae Doricae architecturae formam prae se ferunt et Iunone, Minervae, et Iove aut Apollini dicata sunt (olim scriptores haec aliter interpretabantur). Moenia et amphitheatrum plerumque integra sunt, et exstant vestigia aliorum aedificiorum et viarum stratarum.[4]

Hodie Paestum est pars communis Calpatii-Paesti in provincia Salernitana. Variae reliquiae in Museo nationali archaeologico Paestano conservantur.

Nexus interni

Notae

  1. 1.0 1.1 Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 3.71.
  2. Publius Vergilius Maro, Georgica 4.119.
  3. Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
  4. Anna (Pavia) Muggia et Michael Lesky, "Poseidonia, Paistos, Paestum", in Brill’s New Pauly, ed. Hubert Cancik et Helmuth Schneider, 2006.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Paestum spectant.