Officina in Vietnamia in qua nuoc-mam fabricatur

Nước mắm (vocabulum Vietnamense, Latine nuoc-mam scriptum)[1] est liquamen e fermentatione piscium in Vietnamia factum. Confectura et natura eaedem esse censentur atque salsamentum quod Graeci garos, Romani aut "garum" "aut "liquamen" vocabant.

Liquamen piscium in Vietnamia e variis speciebus conficitur inter quas Engraulis spp., Nematalosa nasus, Stolephorus spp., Spratelloides delicatulus, Pellona, Decapterus russelli, Rastrelliger kanagurta, Stromateus, Chirocentrus dorab, Pseudosciaena.[2]

Liquamen nuoc-mam sicut embamma oblatum

Est condimentum creberrime usitatum in coquina Asiae austro-orientalis, cuius usus crescit magis magisque in regionibus occidentalibus.

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Gaius Licoppe, "De vera natura gari" in Vox Latina vol. 16, fasc. 60 (1980) p. 183
  2. Grimal (1952) p. 32

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]