Tauraco persa in aviario Birds of Eden in Africa Australi

Animalia — Chordata
Classis : Aves 
Ordo : Musophagiformes 
Seebohm, 1890
Familia : Musophagidae 
Lesson, 1828
   
Palaeontologia

Oligocene - Holocene, 24–0 m.a.
Possible Early Eocene record
Subdivisiones: Genera
*Corythaeola
  • Corythaixoides
  • Crinifer
  • Ruwenzorornis
  • Musophaga
  • Tauraco
Synonyma
* Apopempsidae Brodkorb, 1971b
  • Veflintornithidae Kašin, 1976
Corythaixoides leucogaster femina.
Corythaeola cristata.
Tauraco leucotis.
Soni Tauraconis leucotis.

Musophagidae sunt familia avium ordinis Musophagiformium. Semizygodactylae sunt: quartus digitus ultro citroque verti potest; secundus autem et tertius digiti, qui semper porro ponuntur, in nonnullis speciebus coniunguntur. Musophagidis saepe sunt cristae prominentes et caudae longae; omnibus sunt pigmenta egregia et unica, quae earum pinnas virides rubrasque clarissimas colorant.

Musophagidae per traditionem cum cuculidis in ordine Cuculiformium coniunctae sunt, sed taxinomia Sibley-Ahlquist eas ad Musophagiformes, ordinem plenum, erigit. Per Opisthocomum hoazin cum aliis avibus coniungi possunt,[1] sed haec theoria disputatur.[2] Recentes enodationes geneticae ordinem Musophagiformium validae sustinent.[3][4][5]

Musophagidae sunt aves arboreales magnitudinis mediae, quae in Africa sub-Saharana endemicae sunt, ubi in silvis, terra silvestri, et savanna habitant. Familia est una ex rarissimis avium familiis in Africa endemicae,[6] quarum familiarum alia est Colliidae. Omnes species sunt frugivorae, sed etiam foliis, gemmis, floribusque vescuntur. Plantae generis Fici in earum diaeta partes magni momenti agunt. Alae sunt rotundae, caudae longae, crura valida, ut male volent sed bene currant.[6]

Musophagidae congregari et non migrare solent, atque in gregibus familiaribus singularum usque ad decem moventur. Multae species sunt clamorosae. Vocationes clamoris alias faunas de praesentia praedatorum monent. Magnos ramulorum nidos in arboribus faciunt, ubi duo aut tria ova pariunt. Pullis nuper ex ovis excludentibus sunt plumae crassae et oculi aperti aut paene aperti.[7]

Species

Species Musophagidarum ordine taxinomico digestae sequuntur.[8][9]

Ordo Musophagiformes Seebohm 1890

Notae

  1. Hughes et Baker 1999.
  2. Sorenson et al. (2003)
  3. Ericson 2006.
  4. Hackett 2008.
  5. Jarvis 2014.
  6. 6.0 6.1 Holzman 2008.
  7. Marchant 1991.
  8. Taxonomic lists- Aves. . Paleofile.com .
  9. Çınar, Ümüt (November 2015). 05 → Oᴛɪᴅᴀᴇ: Mᴜsᴏᴘʜᴀɢɪfᴏʀᴍᴇs, Oᴛɪᴅɪfᴏʀᴍᴇs, Cᴜᴄᴜʟɪfᴏʀᴍᴇs, Cᴀᴘʀɪᴍᴜʟɢɪfᴏʀᴍᴇs, Sᴛᴇᴀᴛᴏʀɴɪᴛʜɪfᴏʀᴍᴇs, Nʏᴄᴛɪʙɪɪfᴏʀᴍᴇs, Pᴏᴅᴀʀɢɪfᴏʀᴍᴇs, Aᴘᴏᴅɪfᴏʀᴍᴇs. . www.kmoksy.com .

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Musophagidas spectant.