Mons glacialis in Oceano Arctico.
Mons glacialis in aquis Antarcticis fluitat.
Despectus in montes glaciales et molem glaciei in Groenlandia prope Caput Eboracum.

Mons glacialis[1] est corpus glaciei aliquando immane, ex aqua dulci et nive concretum, quod, ex mole aut dorso glaciali defracta, in aperto mari salso fluitat.[2][3] Parva montium glacialium fragmenta dissolventia fremitores? (Anglice "growlers") et frusta glacialia? ("bergy bits") appellantur.[4][5]

Montes glaciales qui e glaciariis nascuntur quae mare apertum obeunt, ut in Groenlandia, congeries enormes inaequalesque sunt. In Antarctica continente, dorsa glacialia e magnis tabularibusque montibus glacialibus defringuntur. Maximus mons glacialis notus fuit mons glacialis B-15A, qui e Pluteo Glaciali Rossiano anno 2000 diffissus est.

Maior montis glacialis pars sub superficie iacet; ergo locutio "cacumen montis glacialis" minorem significat maioris rei invisae partem. Montes glaciales periculum maritimum magni momenti aestimantur. RMS Titanic, navis anno 1912 demersa,[6] Circitoribus Glaciei Internationalibus conditis anno 1914 magnopere profuit.

Postea in glaciem collectam congelare potest. Montes glaciales cum terra coniuncti "bancae glaciei"? dicuntur. Cumulatio glaciei ex hac terra bancam producit, atque adeo ut montes frangantur efficit.

Nexus interni

Notae

  1. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018) Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001.
  2. "Definitions of the word "Iceberg"" .
  3. ""Common Misconceptions about Icebergs and Glaciers"". Ohio State University 
  4. bergy bit | National Snow and Ice Data Center. . nsidc.org .
  5. Bergy Bits and Growlers. . www.athropolis.com .
  6. Brown 1983.

Bibliographia