Medma sive Mesma (Graece: Μέδμη sive Μέδμα, in nummis Μέσμα) fuit urbs antiqua Magnae Graeciae in Italia meridiana in litore occidentali Bruttii (nunc Calabria) inter Hipponion et Metauri fluminis ostium sita.

Historia

Medma fuit colonia a Locris sexto saeculo a.C.n. condita, a quibus minus quam unius diei iter distabat. Circa annum 500 una cum origine ac urbe Hipponio Crotonem debellavit. A Dionysio I tyranno Syracusarum pars incolarum vi Messanam translata est.

Reliquiae archaeologicae

Area archaeologica prope Rosarnum (in Provincia Rhegina) in Calabria sita est, inventa in Museo nationale Magnae Graeciae exposita sunt.

Homines noti

Medmae philosophus Philippus Opuntius natus esse putatur.

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Notae