Max Ferdinand Scheler.

Maximus Ferdinandus (Theodisce Max Ferdinand) Scheler (Monaci 22 Augusti 1874; Francofurti 19 Maii 1928) fuit philosophus Germanus qui opere phaenomenologico, ethico, anthropologico innotuit. Methodologiam enim philosophicam Edmundi Husserl, conditoris phaenomenologiae, excoluit, ac "primus homo paradisi philosophici"[1] ab Iosepho Ortega y Gasset appellatus est. Scheler anno 1928 mortuo, Martinus Heidegger confirmavit, cum Ortega y Gasset, omnes saeculi philosophos multum ei debere, atque eum laudavit "potissimam vim philosophicam in Germania recenti, immo, in Europa hodierna et in ipsa philosophia hodierna."[2][3] Anno 1953, Carolus Wojtyła, postea Ioannes Paulus Papa II, thesim doctoralem de "aestimatione possibilitatis ethicae Christianae secundum rationem Maximi Scheler constructae"[4] defendit.

Alma mater eius Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis ubi medicinam studuit, deinde Universitas Litterarum Ienensis ubi philosophiam studuit et gradum academicum acquisit sub directione Rudolpho Eucken.

Nexus interni

Notae

  1. Anglice: "the first man of the philosophical paradise."
  2. Anglice: "the strongest philosophical force in modern Germany, nay, in contemporary Europe and in contemporary philosophy as such."
  3. Martinus Heidegger, "The Metaphysical Foundations of Logic," In memoriam Max Scheler, conv. Michael Heim (Indiana University Press, 1984), 50-52.
  4. Polonice: "Ocena możliwości oparcia etyki chrześcijańskiej na założeniach systemu Maksa Schelera." Anglice: ""An Evaluation of the Possibility of Constructing a Catholic ethic on the Basis of the System of Max Scheler."

Opera

Libri Anglice converti

Bibliographia

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Maximus Ferdinandus Scheler spectant.