Marcus Valerius Homullus (nescimus, quando natus sit mortuusve) senator Romanus erat secundo saeculo. Anno 152 consul ordinarius creatus est. Apud Antoninum Pium contra Marcum Aurelium et eius matrem Lucillam maledixit, sed nihil profecit, ut Historia Augusta (Marcus VI, 9) referunt[1].