Antonius Cesti, compositor Italianus, operam "Il Pomo d'Oro" ("Malum aureum") scripsit, primum in scaena productam 1668 Viennae ad secundum anniversarium nuptiarum Mariae Margarethae de Habsburgo celebrandum. Fabula incipiens ab historia belli Troiani de rixa illarum trium dearum ante et post iudicium Paridis agit, dum ad nodum comicum explicandum Iupiter tandem malum illud arripiat et Mariae Margarethae, ut est pulcherrima, porrigat, eo modo finem laetum (i. e. lieto fin vel happy end) faciens.
In Der Ring des NibelungenRicardi Wagner, malis aureis est suum leitmotiv, quod primum a Fafner gigante canitur, cum Fasolt fratri dicit necesse esse ut Freiamdeis adimant. Mala enim aurea, ait ille, in horto eius crescere, quae curare illa sola sciat. Fructu frui prodesse parentibus eius, ne umquam consenescant, iuvenes in perpetuum. „At marescent" inquit „morbosi et pallidi, senes infirmi peribunt Freia remissa." [1]
In Ave IgneaballationeStravinskiana (1910), quae in fabulis vulgaribus Russicis conditur, Principis Ioannes heros hortum intrat ubi tredecim principissas iuvenes malis aureis ludentis videt.
↑Wagner, Das Rheingold 1.2: „Goldene Aepfel / wachsen in ihrem Garten; / sie allein / weiss die Äpfel zu pflegen; / Der Frucht Genuss / frommt ihren Sippen / zu ewig nie / alternder Jugend: / siech und bleich / doch sinkt ihre Blüthe, / alt und schwach / schwinden sie hin, /müssen Freia sie missen."