Magnificatio Mariae, matris Iesu, a Alexandro Botticelli picta


Magnificat (secundum verba prima nominatur) est prex Mariae, matri Iesu, in Evangelio secundum Lucam (1:46–55).

Verba sunt:

Magnificat anima mea Dominum,
Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo,
quia respexit humilitatem ancillae suae;
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna qui potens est
et sanctum nomen eius;
et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo;
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae,
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula.

(Tonus VIII G in Liber usualis p.212: Magnificat1.mid)

Magnificat est nomen operis illustris Ioannis Sebastiani Bachii et Antonii Vivaldi. Georgius Philippus Telemannus fecit duo: in lingua Latina et in lingua Theodisca. Alia opera fecerunt Orlandus Lassus, Thomas Tallis et Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus.

Adeste Fideles · Adoro te devote · Ad regias Agni dapes · Aeterne Rex Altissime · Agnus Dei · Alma nox · Alma Redemptoris Mater · Alto ex Olympi vertice · Amazing Grace · Angele Dei · Angelus Domini · Anima christi · A solis ortus cardine · Audi benigne Conditor · Aurora, solis nuntia · Ave Maria · Ave maris stella · Ave Regina Coelorum · Ave verum corpus · Beata nobis gaudia · Beate Pastor Petre · Benedictus · Benedictus es Domine Deus · Caelestis agni · Caelestis aulae nuntius · Caelestis urbs Jerusalem · Caelitum Joseph decus · Christe sanctorum · Confiteor · Cor arca · Conditor alme siderum · Credo · Crudeles Herodes Deum · Custodes · Decora lux aeternitatis · Deus tuorum militum · Domare cordis impetus · Genuit puerpera regem · Gloria in excelsis · Gloria Patri · Kyrie · Lauda Sion · Litaniae Lauretanae · Litaniae Sanctorum · Litaniae Iesu Christi Sacerdotis et Victimae · Magnificat · Memorare · Nunc dimittis · Nunc Sancte nobis Spiritus · O Sanctissima · Pange Lingua · Pater noster · Quem pastores laudavere · Regina Caeli · Requiem · Salve Regina · Sanctus · Signore delle cime · Signum Crucis · Stabat Mater · Sub tuum praesidium · Symbolum Apostolorum · Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum · Symbolum Quicumque · Tantum ergo · Te Deum · Tota Pulchra Es · Veni Creator Spiritus · Veni Redemptor Gentium · Veni Sancte Spiritus · Vexilla Regis
Ordines orationum
Rosarium