Ludus gymnicus campestris[1] sive athletica levis[2][3][4] est copia eventuum athleticorum in quibus competitores in campo ludendi currunt, saliunt, iaciunt, ambulant.
Campus ubi cursus habetur in spatio oblongo necessario constat cui perimetrum totum inter 150 et 400 metrorum est, e duobus circulis duabus partibus rectis commissis factum. Perimetrum in ambites curriculares a quattuor usque ad octo cursui aptos dividitur. Intra ambitus curriculares iactum et saltum ludi possunt, sed crebrius ibi campus pediludii aut harpasti habetur quia saltus et iactus spatio amplio fruuntur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad ludos gymnicos campestres spectant. |