Cursus Marathonius[1][2] est cursus 42 195 metrorum, quo et in Olympiis hodiernis et quotannis in certis urbibus certatur. Et nomen et longitudo cursūs in historia Graeca posita sunt; ferunt enim Phidippidem militem Persis in Marathonia pugna devictis ex Marathone Athenas, quae 40 fere chiliometra distant, ut de victoria de Persis parta nuntiet, cucurrisse.
Viri cursu Marathonio in ludis Olympicis hodiernis inde a primis Olympiis anni 1896 certant; mulieres autem non certabant ante quam in Olympiis aestivis 1984.
Viri[3] | Dennis Kimetto | 2.02.57 | 28 Septembris 2014 | Berolinum, Germania |
Mulieres[4] | Paula Radcliffe | 2.15.25 | 13 Aprilis 2003 | Londinium, Britanniarum Regnum |