Wikidata Ludovicus de Cussy
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus de Cussy: imago
Ludovicus de Cussy: imago
Nativitas: 6 Iulii 1766; Constantia
Obitus: 1 Octobris 1837; Lutetia
Patria: Francia

Ludovicus de Cussy, Francogallice praenominibus plenis Marie-Léonor-Louis-Ambroise, saepius titulo adiuncto Louis, marquis de Cussy (Constantiae in Normannia anno 1766 natus; Lutetiae mortuus anno 1837), ganeo, fuit praefectus Palatii Regii imperatore Napoleone, etiam breve temporis spatium sub rege Ludovico XVIII. Amicus fuit Alexandri Grimod de la Reynière, et ab anno 1804 inter iuratores meruit qui illas delicias aestimaverunt quas tabernarii Lutetiae ad Almanach des gourmands submiserant. Nomen eius commemorant potage Cussy, artichauts Cussy, garniture Cussy,[1] poularde Cussy,[2][3] salpicon Cussy,[4] gâteau à la Cussy,[5] œufs pochés à la Cussy,[6] fraises à la Cussy. Opus breve de gastronomia historica et commentatiunculam de regulis culinariis Ioannis Anthelmi Brillat-Savarin conscripsit.

Epistulae ineditae Alexandri Grimod de la Reynière de vita sua, ad Ludovicum de Cussy missae, saepe a Gustavo Desnoiresterres in opere Grimod de la Reynière et son groupe citantur.[7]

Scripta

Decretum de iuratoribus gastronomicis die 13 Martii 1810 impressum: inter alios M. Louis de Cussy, dégustateur en chef du jury enumeratur (Collectus tabularum cenatoriarum Divionensis)

Notae

  1. "garniture Cussy": Bloc-notes
  2. "Garniture à la Cussy", "Poularde Cussy" in Auguste Escoffier, Le Guide culinaire (Lutetiae, 1903) pp. 117, 773
  3. "Le potage Cussy, les artichauts Cussy, la poularde Cussy, la garniture Cussy" in Thomas Gringoire(fr), Louis Saulnier, Le Répertoire de la cuisine (3a ed. Londinii: Allard, 1923 Textus; eaedem res in 1a ed. (1914) fide Un plat
  4. Larousse (1996)
  5. Favre (1905)
  6. "œufs pochés à la Cussy": Édouard Nignon et al., L'Heptameron des gourmets (Lutetiae, 1909) p. 181
  7. Desnoiresterres (1877)

Bibliographia

Fontes fere coaevi
Eruditio recentior

Nexus externi