Rabindranath Tagore, auctor multorum operum, inter quae Gitanjali, anthologia poematum, et "Jana Gana Mana," hymnus nationalis Indiae. Praemium Nobelianum Litterarum anno 1913 accepit, propter "eius versus penitus sensiles, integros, et pulchros, per quos, summa sollertia, suam cogitationem poeticam suis verbis Anglicis in litteras Occidentales introduxit."[1] Primus homo non Europaeus erat qui Praemium Nobelianum accepit.

Litterae Indiae sunt litterae in subcontinente Indica usque ad 1947 atque in re publica Indiae deinde editae. Quae civitas viginti duas linguas publice agnoscit.

Sahityarathi Lakshminath Bezbaroa, auctor Asamicus.
Bankim Chandra Chatterjee, auctor "Vande Mataram," carminis nationalis Indiae.
Mahatma Gandhi plerumque Gujaratensice scribebat.
U. R. Ananthamurthy, scriptor Cannadicus et victor Praemii Jnanpith anno 1994.

Prima litterarum opera per os a maioribus in posteris per subcontinentem tradebantur. Litterae Sanscritae in litteris oralibus illius Rigveda coepit, collectionis hymnorum sacrorum ex aetate ab anno 1500 ad annum 1200 a.C.n. fere. Ramayana et Mahabharata, poemata epica Sancritica, sub finem millennii secundi a.C.n. apparuerunt. Litterae Sanscriticae classicae nonnulla saecula millennii primi a.C.n. rapide maturabant,[2] cum litteris Tamilianis Sangamisque, et Canone Palico.

Aevo mediaevale, litterae Cannadicae et Teluguicae saeculis nono et undecimo proprie apparuerunt,[3] postquam litterae Marathicae, Orissenses, Bengalicae oriebantur. Deinde litterae in variis dialectis linguarum Hindicae, Persicae, Urduicae apparere coeperunt.

Saeculo vicensimo ineunte, Rabindranath Tagore, poeta Bengalicus, primus Indiae laureatus Nobelianus litterarum causa factus est. In litteris Indiae hodiernae sunt duo praemia litterarum: Sodalitas Academiae Sahitya et Praemium Jnanpith. Octona praemia Jnanpith linguis Hindicae et Cannadicae, quina Bengalicae et Malabaricae, quaterna Orissensi, Gujaratensi, Marathicae, Teluguicae, Urduicae,[4][5] bina Assamicae et Tamulicae, atque unum Sanscriticae concessa sunt.

In priscis linguis Indis

Litterae Vedicae

Inter exempla primorum operum in lingua Sanscrita Vedica conscriptorum sunt nucleus Vedorum et Upanishad. Inter alia exempla sunt Orsae Sulba, nonnulli ex primis textibus de geometria.

Litterae Sanscritae Epicae

Mahabharatum auctoris Ved Vyasa et Ramayanum auctoris Valmiki, poemata Sanscrite Epice conscripta, optima Indiae poemata epica late habentur.

Nexus interni

Notae

  1. Anglice "his profoundly sensitive, fresh and beautiful verse, by which, with consummate skill, he has made his poetic thought, expressed in his own English words, a part of the literature of the West."
  2. Narayanrao, H. L.. "A Brief on Indian Literature and Languages". Journal of Education and Practice 2 (3): 46 .
  3. "The earliest literary work is the Kavirajamarga (c. AD 450), a treatise on poetics based on a Sanskrit model" ("Kannada literature," Encyclopædia Britannica, 2008).
  4. Jnanpith | Home. . jnanpith.net .
  5. "Kunwar Narayan to be awarded Jnanpith". 24 Novembris 2008 .

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad litteras Indiae spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Litterae Indiae spectant.