![]() | |
Longitudo | 158 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 1000 m |
Decursus aquae | 50 m³/s |
Area systematis | 4140 chm² |
Fons | ad Cappadociam |
Ostium | ad Minturnas in Tyrrhenico mari |
Regio | Aprutium, Latium |
Liris[1] (Italiane Liri ac Garigliano) est fluvius in Italia, qui e Simbuinis montibus in finibus Aprutii nascitur, unde in Latium prope Soram init et in mare ad Minturnas influit[2].
In Sorano agro sunt apud pagum qui dicitur Insula Liris ingentes aquae cadentes, ex quibus floruerunt officinae multae notae in cuncta Italia), quae vim ad opera facienda acceperunt ex molis antiquis et novis.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lirim spectant. |