Lingua Bodo बड़ो
| ||
---|---|---|
IPA: | [ bɔɽo ] | |
Taxinomia: | Lingua Tibeto-Birmana familiae Sinotibetanae
| |
Locutores: | 1 353 779[1] | |
Sigla: | 1 —, 2 sit, 3 brx | |
Status publicus | ||
Officialis | Assam Indiae | |
Privata | Nepalia | |
Litterae: | Litterae Bodo | |
Scriptura: | Devanagari et Latina | |
Procuratio: | ||
![]() |
Lingua Bodo (Baṛo), vulgo Boro (बर' IPA |bɔɽo|), linguis Garo et Dimasa satis similis, ad divisionem Bodo-Garo linguarum Tibeto-Birmanarum e familia Sinotibetana pertinet. In usu plerumque est inter gentem Bodoensem in India Boreorientali in pagis Darrang, Nagaon, Kamrup, Goalpara, Sibsagar, et Lakhimpur civitatis Asamae; sunt etiam nonnulli locutores in pagis Darjeeling, Jalpaiguri et Cooch-Behar civitatis Bengaliae Occidentalis, paucique Nepaliae incolae. Dialecti Chote et Mech recognoscuntur.
Lingua Bodo est lingua publica in Bodolandia regione autonoma, una e linguis publicis civitatis Asamae et omnis Indiae,[2] et una ex viginti duabus linguis Indiae schedulo perscriptis quibus est praecipuus status constitutionalis in India. Ex 1963, abecedario Devanagari conscribi solet; olim autem scripturis Latina et Asamensi scribebatur, interdum et Bengalica. Hanc linguam opinantur nonnulli eruditi Deodhai, abecedario amisso, antea scriptum esse. Homines 1 482 929 anno 2011 lingua Bodo loqui poterant.[3]
Linguae Bodo sunt viginti duo phonemata: sex vocales et sedecim consonantes; ex vocalibus, /ɯ/, vocalis alta posterior non rotunda, praevalet. Vocabula tonis distinguuntur. Sunt tres toni: altus, medius, profundus. Differentia inter tonos altos et profundos est aperta et pervulgata.[4]
Numeri in lingua Bodo sunt:
Numerus | Bodoice | Latine |
---|---|---|
0 | Latikho | Zerum |
1 | Se | Unus |
2 | Nwi | Duo |
3 | Tam | Tres |
4 | Brwi | Quattuor |
5 | Ba | Quinque |
6 | Do | Sex |
7 | Sni | Septem |
8 | Daen | Octo |
9 | Gu | Novem |
10 | Zi | Decem |
11 | Zi se | Undecim |
12 | Zi nwi | Duodecim |
13 | Zi tam | Tredecim |
14 | Zi brwi | Quattuordecim |
15 | Zi ba | Quindecim |
16 | Zi do | Sedecim |
17 | Zi sni | Septendecim |
18 | Zi daen | Duodeviginti |
19 | Zi gu | Undeviginti |
20 | Nwi zi | Viginti |
100 | Zwouse | Centum |
200 | Nwi zwou | Ducenti |
300 | Tam zwou | Trecenti |
1,000 | Se rwza | Mille |
2,000 | Nwi Rwza | Duo milia |
10,000 | Zi rwzaw | Decem milia |