Fungi — Basidiomycota
Classis : Agaricomycetes 
Ordo : Agaricales 
Familia : Omphalotaceae 
Genus : Lentinula 
Species : Lentinula edodes 
(Berk.) Pegler (1976)
   
Lentinula edodes in trunco arboris crescit, 2011.
Lentinula edodes cocta cum Allio sativo.

Lentinula edodes (Iaponice shiitake[1]) est saprotrophicum basidiomycotum edule in Asia Orientali endemicum, quod in multis Asiae Orientalis civitatibus ab hominibus colitur et consumitur. In nonnullis medicinae traditionibus, boletus medicinalis habetur.

Taxinomia et nomina

Hic fungus primum anno 1877 nomine Agaricus edodes a Milone Iosepho Berkeley scientifice descriptus est.[2] In genus autem Lentinulam a Davide Pegler anno 1976 digestus est.[3] Ei sunt permulta synonyma taxinomica:[4]

Partes vocabuli shiitake (椎茸 et 椎茸), nominis huius fungi in lingua Iaponica aliisque linguis, sunt 椎 shī 'castanopsis', ex arbore Castanopse cuspidata (in cuius ligno mortuo hic fungus plerumque colitur), et 茸 take 'boletus'.[5] Edodes, nomen specificum, dicitur vocabulum Latinum esse, 'edulis' significans.[6][7]

Pinacotheca

Notae

  1. Wells, John C. (2008), Longman Pronunciation Dictionary (tertia ed.), Longman, ISBN 9781405881180 .
  2. Berkeley 1877.
  3. Pegler 1976.
  4. "GSD Species Synonymy: Lentinula edodes (Berk.) Pegler."
  5. Wasser 2004.
  6. Halpern 2007: 48.
  7. Alia nomina in Asia Orientali adhibita: Mandarinice traditionaliter 香菇, simpliciter 香菇, pinyin xiānggū; Iaponice kanji 椎茸 vel 香蕈, hiragana しいたけ; Coreanice hania 瓢菰 et hangul 표고 (pyogo); Thaiice เห็ดหอม|เห็ดหอม (hèt hŏm); Vietnamiceie nấm hương.

Bibliographia

Fontes antiquiores
Eruditio

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lentinulam edodem spectant.
Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • INPN France