Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Kielia[1][2] seu Kilia[3][1][2] seu Chilonium[4][1][2][5][6] (Theodisce: Kiel) est caput Slesvici et Holsatiae, cuius regimen foederale ibi sedem habet.
Medio aevo, Saxones limite Saxoniae illam, quae nunc Chiloniensis est, regionem adversus Abodritos gentem Slavonicam protegere conati sunt, cuius ad limitis finem, quo locorum ad septentriones vergebatur, saeculo XIII. Adolphus IV, dux Holsatiae, Kiliam condidit; nomen autem urbis lingua Saxonica cuneum vel potius sensu metaphorico sinum illum angustum Chiloniensem significat, cuius in extrema parte portus novus est instructus.
Anno 1283, civitas ad Ligam Hanseaticam se adiunxit.[7]
Fine belli per orbem terrarum gesti prioris anno 1918, seditiosi Kiliae classiarii rebus novis tam feliciter studuerunt, ut quodam spatio temporis magni momenti essent in omni Germania. Imperator enim Gulielmus alter imperium deponere debuit et Germania ex regno res publica libera facta est.
Ob naves bellicas ibi collocatas bello per orbem terrarum gesto altero, Kilia caelitus bombis tota paene deleta est, sed suburbia nonnulla minore detrimento accepto adhuc bella sunt.
Urbs ad ripam Maris Baltici iacet portus, ubi naves et mercatoriae et bellicae collocatae et erant et sunt. Hic etiam est ostium fossae quae a mari Germanico ad mare Balticum ducta est.
Maximum navale Germanicum nomine "Navalia Howaldt et Navale Germanicum" (Theodisce: Howaldtswerke-Deutsche Werft) hic est.
Kiliae Academia Instituta est rebus oeconomicis orbis terrarum investigandis (Theodisce: Kieler Institut für Weltwirtschaft).
Vicimedia Communia plura habent quae ad Kieliam spectant. |
| ||||
Aquae Mattiacae • Berolinum • Brema • Dresda • Dusseldorpium • Erfordia • Hamburgum • Hannovera • Kielia • Magdeburgum • Moguntiacum • Monacum • Potestampium • Saravipons • Stutgardia • Suerinum | |