Ioannes Baptista Porta (natus anno 1535 in Vico Aequensi; mortuus die 4 Februarii 1615 Neapoli) fuit medicus, opticus, mathematicus, alchemista, scriptor Italicus et academicus Lynceus.
Porta cum aliis sic dictam Academiam otiosorum condidit et domi suae institutionem secretarum rerum indagandarum instituit. Membra fieri potuerunt homines in philosophia medicinave aliquid novi explorantes. Quia sodalitas ista accusatus est artis magicae colendae valde periclitabatur et anno 1592 discussionem Inquisitionis sanctae est perpessa. Porta tunc dramata scribere coepit.
Pierer's Universal-Lexikon, vol 13. Altenburgi 1861, p. 370, quod relegi potest hic in interreti.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Baptistam Portam spectant. |