Collocatio insulae.

Insula Paschalis,[1] sive Rapanui et Rapa Nui (a vocabulis Polynesiae Orientalis Rapa 'quaedam insula in Polynesia Francica' + nui 'magna'; Hispanice Isla de Pascua[2]), est insula in Oceano Pacifico meridiorientali sita et territorium Chiliense. Iacobus Roggeveen, praefectus classis Batavus, insulam die 21 Aprilis 1722 invenit, die qui illo anno fuit dies Paschae resurrectionis Iesu Christi. Hangaroa oppidum, seu Hanga Roa (vulgo hanga 'sinus' + roa 'perlonginquus'), est insulae caput.

Flora

Regio insulae quae appellatur Hangaroa et virentes praevalentes in insula hodierno.
Despectus in Insulam Paschalem ex caelo.
Rongorongo, opinabile systema scripturae indigena.

Virentes praevalentes in insula non sunt virentes de principio, sed exitus inductionis specierum ab insula alienarum. Archaeobotani vero invenerunt reliquos silvae ligni genus Jubaeae, quae insulam usque saeculum nonum operunt.? Inter saecula nonum et septimum decimum, decem milliones lignorum succisa sunt, aut quomodo, post Roggeweini ingressionem, a rodentibus ex nave occisa.*

Etiam planta Scirpus californicus sicut multae plantae alienae in lacu Rano Kao servatur; ab incolis ad construendas domos naviformes adhibetur.

Hodierna insulae terra operatur a gramine, et in australi insulae occidente germinat Psidium guaiava. Etiam recenti Eucalypti plantati? sunt. In Anakena invenitur silva palmarum, quae in principio fortasse in insula non habitabat. Per herbas medicas, sive ad vescendum sunt Solanum tuberosum, Colocasia esculenta, Dioscorea, et Saccharum officinarum.

Numerus incolarum

Eruditi credunt insularum numerum inter saecula sextum decimum et septimum decimum fuisse 10 000 hominum, qui numerus reductus est ad 2000 ad 3000 incolis penuria alimenti et catastropha oecologica necatis.

Statuae ingentes

Insula Paschalis clarissima est etiam multis signis monolithicis moai appellatis, quae statuae in indice patrimonii totius mundi Societatis Educativae, Scientificae, et Culturalis Consocietatis Nationum perscribuntur. Quidam periti dicunt statuas erectas causam fuisse caedis arborum et ergo decrescendorum indigenarum. Usque ad 887 statuae perscriptae inter annos 1100 fere et 1680 (computatio radiocarbonica emendata) sculptae sunt, quarum nonnullae in museis conservantur.[3][4]

Notae

  1. Lexicon Nominum Locorum, p. 237.
  2. Etiam Anglice Easter Island; Hollandice Oster Eilandt seu Paaschen Eilandt.
  3. Beck, J. Warren (2003), "Mata Ki Te Rangi: Eyes towards the Heavens", Easter Island: Scientific Exploration Into the World's Environmental Problems in Microcosm, p. 100, ISBN 9780306474941 .
  4. Jo Anne van Tilburg (6 May 2009). "What is the Easter Island Statue Project?". Easter Island Statue Project .
Quindecim moai in Ahu Tongariki stant.

Bibliographia

Moai in Rano Raraku temere stant.

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulam Paschalem spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 27°7′10″S 109°21′17″W • OpenStreetMap • 6930873 GeoNames • Thesaurus Getty • Global Volcanism Program • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
Civitates et territoria Oceaniae