Viri et pueri ludo gorri ludunt, 1922.

Indigenae Australiani sunt Australiani Aboriginales et Insulani Freti Torresiani, homines Australiae, a sese saepissime Aboriginales et Insulani Freti Torresiani una appellati, quae notio progenies comprehendit duorum magnorum gregum hominum qui in continente Australiana insulisque circumiacentibus ante colonizationem Britannicum habitabant. Investigatores disputant aetatem cum primi homines in continentem insulasque proximas advenirent. Prima reliqua certe humana in Australia inventa Homo Mungo LM3 et Domina Mungo appellantur, indigenae qui circa 50 000 annos ante praesens vivebant.[1] Recentia indicia archaeologica ex carbone et artifactis explicatis tempus 65 000 annorum ante praesens fortasse repraesentant.[2][3] Tempus per luminescentiam ascriptum habitationem in Terra Arenaci usque ad 60 000 annorum ante praesens significat.[4] Indicia incendiorum in Australia meridio-occidentali praesentiam hominum in Australia abhinc annorum 120,000 significant, sed haec res investiganda est.[5] Investigatio genetica tempus habitationis usque 80 000 annorum ante praesens significat; alia autem indicia usque ad 100 000[6] et adeo 125 000 annorum ante praesens suadent.[7]

Viri ex Bathurst Insula, 1939.
Tabula geographica Insularum Freti Torresiani.

Varii greges indigenarum Australianorum multas proprietates sociales culturalesque inter se communicant, sed multae variationes manent: alicui enim societati est sua propria morum et linguarum mixtura. Hi greges in Australia hodierna porro in communitates loci divisi sunt.[8] Tempore inventionis et colonizationis Europaeae, indigenae plus quam 250 linguis distinctis utebantur, quarum ab 120 ad 145 fere in usu manent, sed solum tredecim ex iis periclitatae non putantur.[9][10] Indigenae aboriginales hodie plerumque Anglica utuntur, vocabulis autem locutionibusque aboriginalibus additis, ad linguam Anglicam indigenarum aboriginalium creandam, quae praeterea notabilia linguarum indigenarum phonologiá structuráque grammaticá reliqua exhibet. Eruditi de multitudine indigenarum Australianorum tempore perpetuae colonizationis Europaeae vehementer disceptant, et numeri inter 318 000[11] et 1 000 000[12] aestimantur, distributione multitudini hodiernae similes, pluribus indigenis in regione meridio-orientali habitantibus, plerumque secundum Flumen Murrayanum.[13] Ruina multitudinis, plerumque ob morbos post terram ab Europaeis colonizatam,[14][15] epidemiá variolae coepit, quae post tres annos colonicationis passa est. Trucidationes et bella a colonis Britannicis gesta etiam vastitatem ampliaverunt.[16][17] Num haec violentia vere genocidium iuste appellari possit est controversia multum disputata.[18]

Saltatores aboriginales anno 1981.
Primus contactus Gweagal indigenarum atque Iacobi Cook et suorum nautarum in litore Kurnell Paeninsulae Novae Cambriae Australis sic saeculo undevicensimo depictus est.
Imago Alberti Namatjira in Pinacotheca Alberti Namatjira ad Fontes Aliciae in Territorio Septentrionali exhibetur. Ars et artifices aboriginales magis magisque in cultura Australiana altero saeculi vicensimi dimidio videri incipiebant.
Evonne Goolagong, tennilusor Australiana.
Quattuor ultimae Tasmaniae indigenae vivae. Truganini dextra parte sedet.
Homo didieridu canit, instrumento musico indigenarum Australiae septentrionalis.
Rarriwuy Hick, imaginem vexilli aboriginalis gerens, contionem ad Martin Place Sydneii die 16 Martii 2018 alloquitur.
Musicus aboriginalis clapsticks in manibus tenet.
Statua Yagan insulae Heirisson posita bellatorem gentis Noongar qui coloniae Britannicae adversatus est honorat.
Cathy Freeman, a photographis circumdata, vexilla Aboriginale et Australianum post victoriam in cursu 400 metrorum in Olympiis Sydneiensibus anno 2000 fert.
Scaenae et colloquia cum Australianis post victoriam Cathy Freeman ab Australian Broadcasting Corporation emissa monstrant eius rem gestam civitatem solidavisse.

Ex 1995, vexillum Aboriginale Australianum et vexillum Insulanorum Freti Torresiani inter publica Australiae vexilla perscribuntur.

Post colonos Europaeos in Novam Cambriam Australem adventos, nonnulli indigenae Australiani interpretes et negotiatores facti sunt, quorum Bennelong notissimus ad ultimum vestimenta moresque Europaeos ascivit et ad Angliam peregrinatus est, ubi Georgio III regi introductus est. Alii, praecipue bellatores Pemulwuy, Yagan, et Windradyne, contra advenas Europaeos armis insigniter repugnaverunt.

Notae

  1. Bowler et al. 2003.
  2. Davidson et Wahlquist 2017.
  3. Wright 2017.
  4. Bird et al. 2002: 1074.
  5. Carey et al. 2018: 71–93.
  6. Reyes-Centeno et al. 2014.
  7. Bindon 1997: 173–179.
  8. Hodge 1990.
  9. ABoS 2012.
  10. AIATSIS 2014.
  11. ABoS 2002.
  12. Gough 2011.
  13. Pardoe 2006: 1–21.
  14. Ballyn 2011.
  15. Glynn 2004: 145–146.
  16. Evans et Ørsted-Jensen 2014: 28.
  17. ABC News 2017.
  18. Levene 2005: 344.

Bibliographia

Generalia

De arte et musica

De historia

De societate et circumiectis

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad indigenas Australianos spectant.