Imamus preces Cairi Aegypti anno 1865 ducit.

Imamus[1] (Arabice إمام imām, pl. أئمة aʼimmah; Farsi امام) dicitur ille apud Islamicos dignitate et honore insignis. Qui plerumque dux venerationis mescitae et communitatis Musulmanicae in secta Sunnitica invenitur. Hoc in contextu, imamus religiones venerationis Islamicae ducere, duces communitatis merere, et consilium religiosum praebere potest. In secta Siitica, imamus partes maioris momenti in Islam agit et per notionem imamah, nomen quod solum sociis domus prophetae (ahl al-Bayt) adhibetur, quattuordecim qui errare non possunt appellatis.[2] Vocabulum etiam pro appellatione praeclarorum eruditorum Musulmanicorum adhiberi potest.

Pinacotheca

Imami

Mufti

Shaykh

Nexus interni

Notae

  1. Annales regum Mauritaniae, vol. post., Upsaliae, anno 1846 (pag. 62, 63 apud Google Books).
  2. Corbin 1993:30.

Bibliographia

Encyclopediae

Alii libri

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad imamos spectant.