Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Iena (-ae, fem.) sive Athenae ad Salam[1] est urbs Thuringiae, et quidem incolarum numero secunda eius terrae urbium, cuius anno 1182 in tabula quadam prima mentio facta est. Flumen Sala per urbem fluit. Prope hanc urbem magno et claro proelio Napoleo imperator anno 1806 exercitum Prussicum vicit. Urbs haec amplissima Universitate Litterarum Ienensi anno 1548 condita gaudet, quam multi praeclarique homines frequentant et frequentaverunt. Anno 1975 numerus incolarum centena milia superavit. Anno 2018 comarchus Ienensis electus est Thomas Nitzsche liberalis factionis.
Insigne urbis angelum argentea et caerulea veste indutum aureisque capillis, nimbo, lorica, galea, alis ornatum habet. Qui dextra sua hastam fauci draconis immittit viridis coloris, quem laevo pede premit. Sinistra autem angelus scutum aureum tenet, in quo leo ater. In imo insigni minus scutum videtur argenteum, in quo uva caerulea. Insuper multis laudantur sic dicta Septem miracula Ienae.
Lege Ἰένα ("Iena") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |