Iconoclasmus[2] est exitium iconum religiosarum et aliarum imaginum vel monumentorum ob rationes religiosas vel civiles. Vocabulum, plerumque formam adiectivi habens, tandem hostilia dicta vel facta contra statum quo bene constitutum atttingere coepit. Iconoclasmus saepe pars est maiorum mutationum civilium vel religiosarum; quod conceptum autem damnationem memoriae, praecipuum imaginum rectoris exitium post mortem vel eversionem, usitate non amplectitur. Excidium iconum alius religionis a grege aliam religionem vel culturam habente iconoclasmum plerumque non habetur.
Iconoclasmus saeculi sexti decimi ad Reformationem secuta est. Iussu theologorum reformatorum ac magistratuum qui novam fidem acceperant, imagines, sculpturae, vitrae imaginibus ornatae, et aliae picturae Iesum Christum, Mariam, vel sanctos demonstrantes deletae, praeterea alia ecclesiarum artificia, vasa sacra, et organa ex ecclesiis amota sunt. Picturae artificiaque partim in manus privatorum venerunt, partim laesa vel destructa sunt.
Iconoclasmus in urbibus vicisque totius Europae saeviebat, imprimis in Helvetia, Sacro Romano Imperio (1522–1566), Scotia (1559), et Nederlandia (1566), postea etiam in Anglia (1642–1649), dum bellum civile furebat.
Alcoranus interdictum imaginum nescit; nihilominus, iam saeculo octavo ineunte persuasio invenitur imagines ab hominibus fictas illicitas esse, quod solus Deus creator sit. Quaedam scholae iuris Islamici imagines Dei aut animalium unitati Dei contradictoriae ducunt. Anno 722, calipha Yazîd II regnante, iconoclasmus facta est.[3]
![]() |
Vide iconoclasmum in Victionario. |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad iconoclasmum spectant. |