Initium historiarum Agathiae, Latine a Christophoro Persona versarum (exemplar papae Sixto IV dicatum: Vat. lat. 2004) f. 2r

Historiae (Graece Ἱστορίαι) sunt opus Agathiae Scholastici Myrinaei, saeculo VI scriptum. Ibi, post finem Bellorum Procopii insequens,[1] res gestas Byzantinas narrat ab anno 552 usque ad 558, Iustiniano imperatore.

Libris I et II narrantur expeditiones Italicae Narsis, ducis exercituum Constantinopolitanorum, contra Ostrogothos aliosque. Libri II pars secunda de bello contra Persas Sassanidos in Lazica (quam regionem Agathias "Colchidem" nuncupat). Inseruntur excursus de religione Persarum et de rege eorum Chosroe I. Libro III bellum Lazicum post mortem Mermerois ducis bellorum Persae narratur usque in victoriam Byzantinam iuxta Phasidem. Libro IV finis huius belli describitur origoque et successio regum Persarum. Liber V incursiones prope Constantinopolim Hunnorum narrat, a Belisario iam sene repulsas.[2]

Agathias excursum de origine Sassanidarum ex annalibus regiis Persarum demptum esse confitetur, Graece ab interprete Sergio (lib. 4.30) versis: ex eisdem annalibus opus deperditum Xwadāy-nāmag(en), lingua Persica media scriptum, extractum erat, quod fons principalis fuerit carminis epici Libri regum (a Firdusio compositi) historiaeque ab Ibn al-Muqaffaʿ(de) Arabice scriptae.[3]

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Agathias, Historiae praefatio 22-32
  2. Conspectus ex opere Soward (s.d.) extractus
  3. Cameron (1969) pp. 69, 161-163; Chaumont (1984/2011); Soward (s.d.)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones et versiones
Eruditio

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.