Wikidata Hieronymus Bosch
Res apud Vicidata repertae:
Hieronymus Bosch: imago
Hieronymus Bosch: imago
Hieronymus Bosch: subscriptio
Hieronymus Bosch: subscriptio
Nativitas: 1450; Silva Ducis
Obitus: Augustus 1516; Silva Ducis
Patria: Belgium Meridionale
Nomen nativum: Jheronimus van Aken

Familia

Genitores: Anthonis van Aken;
Coniunx: Aleyt Goyaerts van den Meerveen

Memoria

Sepultura: Silva Ducis
Vide etiam paginam fere homonymam: Hieronymus Boschius (poëta).

Hieronymus Bosch[1] (natus Jeroen Anthonissen van Aken Silva Ducis in oppido circa annum 1450; mortuus anno 1516) fuit pictor qui saeculis quinto decimo et sexto decimo vixit. Cuius picturae sunt distinctae usu figurarum insolitarum mirabiliumque quae species morales et fabulas religiosas significant.

Vita

Cum Boschus neque scripta neque litteras inter amicos missas reliquerit, et historici et studiosi nostrae aetatis cognoscere multa facta de vita splendidi at perplexi artificis non possunt. Nec opera eius mores aut animum pictoris illustrant. Etiam eius annus natalis est ignotus.

Nihilominus historici affirmare possunt Boschum in oppido nomine quod est ‘s-Hertogenbosch (municipium in provincia Belgica Brabant, Latine scilicet Silva Ducis) vixisse per totam vitam et domo artificium natum esse. Plurimi credunt vel eius patrem vel unum avunculorum docuisse eum picturae artem, quamquam nulla opera facta a his relicta sunt. Anno 1463, Boscho parvo puero, incendium damnosum innumerabiles domos oppidi vastavit. Aliqui coniciunt hunc eventum postremo in imaginibus infernis fervidisque pictarum demonstratum esse. Plane Boschi opera ad signa violenta perturbataque inclinant, sed causam quae movit pictorem ad tales imagines disputare possumus.

Notae ex commentariis ecclesiae Sancti Iohanni in municipio indicant Boschum anno 1516 mortuum esse et funere commemoratum esse.

Ars et cogitatio

Boschus celeberrima tryptycha ornata pinxit, quorum famosissimum, Hortus Deliciarum, Paradisum Iudaeicum monstrat. Haec triplex pictura magnifice artificis latum ingenium, novitatem, et curam singulis in rebus ostendat. Cetera illustria opera depicta ab artifice sunt Tempatio Sancti Antonii et Stultifera navis. In talibus operibus similia argumenta apparent, praecipue depictio horribilium monstrorum et bestiarum horrendarum ferarumque quae saepe sunt comparata cum imaginibus in operibus Salvatoris Dali. Hac ratione aliqui nominaverunt Boschum primum pictorem qui superrealismo utitur aut etiam patrem superrealismi, quamquam prope annos quinquecentos vixit ante motu artificium coepit. Ceteri iudices artium tam observare themata moresque Christianos in eius operibus malunt ut non cogitent artem Boschi temporum rationem perturbare atque confundare. Vero medii aevi animus est perspicuus ardore poenis et patientiae et infernis. Boschus multos artifices praeter Dalium incitavit, inter quos, exempli gratia, sunt Petrus Bruegel senior et Ioannes Mirό.

Opera selecta

Pinacotheca

Notae

  1. Vide imaginem: ipse orthographiam "Iheronimus Bosch" adhibebat.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hieronymum Bosch spectant.