Usitatum rotarium herbisectrum hodiernum benzino propulsum, cui sunt laminae a se motae, potestate humaná eget ut trans superficiem soli progrediatur. Talia herbisectra a se propelli possunt, homine autem ambulante post. Herbisectra generis monstrati a viginti ad viginti quattuor uncias lata sunt.

Herbisectrum[1][2] vel herbiseca (-ae; f.)[3] est machina una aut pluribus laminis rotatilibus praedita, qua campus gramineus in planum tondi possit. Altitudo graminis secti, quamvis designatione herbisectri dimetiri possit, plerumque ab opifice ipso accommodatur, usitate uno vecte principali, sive cochleà et cochleae matrice in quaque rota dispositis. Laminae vi manuali moveri possunt, rotis ad laminas secandi mechanice coniunctis, ut, cum herbisectrum prorsum impellatur, laminae versant, vel machinae esse potest motrum electricum a nucleo electrico aut electricitate AC? agitatum.

Herbisectrum roboticum a nucleo electrico motum.
Herbisectrum sedentarium.
Herbisectrum multis laminis non motorizatum?.
Unum ex primis herbisectris cylindro praeditum.
Herbisectrum ab equo in Australiano pilamallei cursu annis 1930 tractum.
Primum herbisectrum benzino motum, 1902.
Herbisectrum commerciale Berolini Aprili 1930 fungitur.

Usitatissimus potestatis fons herbisectro est parvum motrum combustionis internae, plerumque unius cylindri. Minora herbisectra ullo propulsionis genere saepe carent, potestatem humanam requirentia ut trans superficiem moveantur; talia herbisectra a se impelluntur, homine autem ambulante post et ea ducente. Maiora herbisectra plerumque vel a se impelluntur vel saepius sunt machinae sedentariae, tam ornatae ut opifex herbisectro vehi et eo moderari possit. Herbisectrum roboticum designatur ut omnino per se fungi, vel minus saepius ab homine per moderationem remotam administrari possit.

Sunt nonnulla herbisectrorum genera, quoque ad certam magnitudinem et certum propositum accommodato. Minima genera, herbisectra sine potestate et ab homine impulsa, parvis herbis hortisque domiciliorum apta sunt. Herbisectra sedentaria, quae aliquando tractoriis similia sunt, herbisectris ab hominibus impulsis maiora sunt ac ad magnas herbas secandas apta sunt. Maxima herbisectra multarum laminarum cum tractoriis coniunguntur, ad magnos tractus herbaceos secandos praecipue designata, sicut cursus pilamallei hortosque municipales, quamquam ea terram multiplicem male accommodant.

Historia

Primum herbisectrum ab Eduino Budding Thrupp in vico iuxta Stroud, in Glocestriensi comitatu Angliae, anno 1830 inventum est[4] Machina Buddingiana praecipue designata est ut herbam in campis atheticis hortisque latis secaret, melius quam falx, et Britannicum inventionis diploma die 31 Augusti 1830 accepit.[5]

Nexus interni

Niotae

  1. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 583, s.v. lawnmower.
  2. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006, s.v. ruohonleikkuri.
  3. The Usborne first thousand words in latin, 2014
  4. "Mower History". oldlawnmowerclub.co.uk 
  5. Formula:Cite patent; see pg 1, col 2. Pro exemplari, vide Google Patents copy. Quod exemplar dicit numerum diplomatis esse 6,080. Secundum "British patent numbers 1617 – 1852 (old series) Formula:Webarchive", numerus ipse tempore ignoto post 1852 attributus est, numeris 6080/1830 scriptus.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad herbisectrum spectant.
Vide herbisectrum in Victionario.