Familia
Gulielmus Alexander Nicolaus Georgius Ferdinandus de Auriaco-Nassovia (Nederlandice Willem-Alexander Claus George Ferdinand van Oranje-Nassau, natus Traiecti ad Rhenum 27 Aprilis 1967) est regnans Regni Nederlandici rex, civitatis quae in civitatibus suorum iuris Nederlandia, Insula Curacensi, Aruba, et Sancto Martino consistit. Ipse est caput domus regiae Nederlandicae et domus Amsbergensis. Cum rex factus esset, fuit primus Nederlandiae monarcha masculus post Gulielmum III Nederlandiae, anno 1890 mortuum.
Gulielmus Alexander est filius maximus natu reginae Beatricis et Nicolai Amsbergensis eius mariti. Die 28 Ianuarii 2013, Beatrix, quae septuaginta quinque annos die 31 Ianuarii 2013 fuerit, nuntiavit abdicationem suam futuram. Ergo a die 30 Aprilis 2013, die regali Nederlandico, ea se regno abdicavit et Gulielmus Alexander ei rite successit.
Gulielmus Alexander a die 30 Aprilis 1980 regni heres fuit, cum mater regina Nederlandiae esset. Post scholam finitam, annis ab 1987 ad 1993 in Academia Lugduno-Batava historiae studebat, ubi gradum doctorandi? accepit.
Anno 2002, Maximam Zorreguieta in matrimonium duxit. Ei sunt filiae tres:
Alexander Van der Bellen (Austria) • Philippus rex (Belgica) • Rumen Radev (Bulgaria) • Petrus Pavel (Cechia) • Zoran Milanović (Croatia) • Nicolaus Anastasiades (Cyprus) • Margareta II regina (Dania) • Alar Karis (Estonia) • Saulus Niinistö (Finnia) • Emmanuel Macron (Francia) • Franciscus Gualterus Steinmeier (Germania) • Catharina Sacellaropuli (Graecia) • Michael Higgins (Hibernia) • Philippus VI rex (Hispania) • Catharina Novák (Hungaria) • Sergius Mattarella (Italia) • Edgarus Rinkēvičs (Lettonia) • Gitanas Nausėda (Lituania) • Henricus magnus dux (Luxemburgum) • Georgius Vella (Melita) • Gulielmus Alexander rex (Nederlandia) • Andreas Duda (Polonia) • Marcellus Rebelo de Sousa (Portugallia) • Nicolaus Iohannis (Romania) • Susanna Čaputová (Slovacia) • Borut Pahor (Slovenia) • Carolus XVI Gustavus rex (Suecia) | |
Gulielmus I 1815 • Gulielmus II 1840 • Gulielmus III 1849 • Gulielmina 1890 • Iuliana 1948 • Beatrix 1980 • Gulielmus Alexander 2013 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Index principum regumque Nederlandiae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Nederlandiae | |