Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Gerla (Germanice Neuschloss vel Armenierstadt, Hungarice Szamosújvár, Armenice Հայաքաղաք - Hayakaghak) est urbs Romaniae circiter 21.000 incolarum (anno 2011). Ad Gherlam etiam vici Băița, Hășdate atque Silivaș pertinent. Gherla pars circuli Claudiopolis est.
Gherla commune primo anno 1291 nomine Gerlahida in actis descriptum est. Regio ad annum 1918 ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit, deinde ad Romaniam, annis 1940 - 1944 iterum pars Regni Hungariae fuit et tum ad Romaniam rediit. Ab annis circa 1670 Armenii multi ex Imperio Russico in hoc oppidum fugerunt et hic Armenopolin condiderunt.
Anno 2011 hic 20.982 homines habitabant, inter eos 15.952 Dacoromanorum, 3435 Hungarorum, 735 Zingarorum, 31 Armenii atque 16 Germani.[1]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gherlam spectant. |