Familia
Memoria
Ericus Arthurus Blair (natus Eric Arthur Blair die 25 Iunii 1903; mortuus 21 Ianuarii 1950[1]), qui nomine calami Georgio Orwell innotuit, fuit scriptor mythistoriarum, diurnarius, et criticus rerum politicarum Anglicus, quibus operibus tribuuntur prosa dilucida, conscientia iniustitiae socialis, reprehensio totalitarianismi, et apertum socialismi democraticae studium.[2][3][4]
Fuit praefectus securitatis provinciae Maulamiain Birmaniae inter annos 1922 et 1928. De urbe Maulamiain scripsit commentationem "Shooting an Elephant" ("Necare elephantem"), et de Birmania mythistoriam Burmese Days.
Eius celeberrimus liber forsitan is qui 1984 inscriptus est et qui de rebus commenticiis vel utopicis anni 1984i agit.
Adduntur nexus ad textum Anglice scriptum.