Georgica opus fuit fratrum Quintiliorum (Sextus Quintilius Valerius Maximus et Sextus Quintilius Condianus), qui coaevales imperatoris Marci Aurelii a Commodo interfecti sunt. Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis, et in Fragmentis Anatolii de bubus in corpore Hippiatricorum servatis nonnulla excerpta e Georgicis Quintiliorum dempta. Eorundem opere adscribendum est et citatio Athenaei qui in Deipnosophistis sic scribit: "Auctores Georgicorum fratres libro 3o ita scribunt: Et fraxino et terebinthum quae Syri nunc vocant pistacia."

Index fragmentorum

Notae

  1. E. Oder, K. Hoppe, Corpus hippiatricorum Graecorum vol. 2 (Lipsiae, 1927) vol. 2 pp. 330-336.

Bibliographia


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.