Textus in vetustissimo Genji monogatari libro illuminato, saeculo duodecimo scripto.

Genji monogatari ('Gesta Genji'; Iaponice 源氏物語) est mythistoria litterarum Iaponicarum antiqua et praeclarissima, saeculo XI ineunte a domina Murasaki composita.

Qui hoc opus primam orbis terrarum mythistoriam nuncupant aliarum litterarum obliviscuntur, Graecae, Latinae, Sanscritae, necnon mythistoriarum Iaponicarum vetustiorum. Multi autem "mythistoriam primam" adseverant psychologicam et modernam: protagonista enim Genji plene describitur et verisimiliter evolvitur; personae aliae bene characterizantur?; vitae personarum fere quadringentorum ab auctore congruenter diriguntur.

Illuminatio capitis 15, 蓬生 Yomogiu ("Malae herbae"), in serie saeculi duodecimi Genji monogatari emaki apud Museum Artium Tokugawa conservata.
Illuminatio capitis 16, 関屋 Sekiya ('Summo'), in serie Genji monogatari emaki.
Illuminatio capitis 37, 横笛 Yokobue ('Tibia'), in serie Genji monogatari emaki.
Illuminatio capitis 39, 夕霧 Yūgiri ('Bruma'), in serie Genji monogatari emaki.
Illuminatio capitis 48, 早蕨 Sawarabi ('Filices'), in serie Genji monogatari emaki.
Illuminatio capitis 48, 宿り木 Yadorigi ('Hedera'), in serie Genji monogatari emaki.
Illuminatio capitis 50, 東屋 Azumaya ('Casa orientalis'), in serie Genji monogatari emaki.

Ratio

Describitur vita tota filii cuiusdam imperatoris Iaponici saeculo fere X florentis. Filius lectoribus nomine Hikaru Genji ('Genji lucens') notus est, quod nomen proprium ('Genji', 源氏) homographum est verae familiae Minamoto-no-Uji (源の氏). Ob rationes aulae imperialis Genji ab optimatis eiectus est et, cognomen Minamoto gerens, munus publicum accipit; formosus est, a multis mulieribus amatus.

Stilus et indoles

Eo tempore apud aulam imperialem nomina vera hominum haud enuntiata sunt. Personae igitur huius mythistoriae nomina non habent: viri ab officio seu munere nuncupantur; mulieres a colore vestium, a verbis seu rebus recordatis, vel ab officio patris; et interdum una persona agnominibus variis per mythistoriam notatur. In colloquiis carmina wakae crebriter citantur saepeque allusiones recelant; quae carmina lectoribus primordialibus bene nota igiturque partim omissa studentibus hodiernis satis obscura manent. Scriptrix verbis Sinicis mutuatis satis paucis usa est (rebus politicis et religiosis exceptis), aut quia lectoribus praecipue femininis adloquebatur eruditionem classicam carentibus, aut quia talia verba in sermonibus familiaribus eo tempore minime adhibebantur. Ita sermo mythistoriae valde differt a hodierno sermone Iaponico; grammatica etiam linguae mediaevalis Iaponicae in multis rebus a moderna discrepat.

Origo et fortuna

Gesta Genji iam exstabat, sed imperfecta, anno 1008; eo fere anno (si ephemeridi scriptricis credimus) ipsa a familiaribus "Murasaki" cognominata est ex appellatione personae cuiusdam femininae Genji amasiae. Ante annum 1021 completa est; domina enim Sarashina eo anno, secundum ephemeridem suam, de adquisitionem exemplaris mythistoriae gaudet, capitula plura quam quinquaginta comprehendentis.[1] Sed an mythistoria tota a Murasaki scripta sit, haud liquet.

Editiones

Versiones

Notae

  1. Confer The Diary of Lady Murasaki, ed. Richard Bowring (2005), 31, n. 41.
Illuminatio capitis 5, 若紫 Wakamurasaki ('Murasaki iuvenis'), a Tosa Mitsuoki saeculo septimo decimo picta.
Illuminatio capitis 20, 朝顔 Asagao ('Campanula'), a Tosa Mitsuoki saeculo septimo decimo picta.
Illuminatio capitis 42, 匂宮 Niō no Miya ('Princeps aromatizatus'), a Tosa Mitsuoki saeculo septimo decimo picta.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Genji monogatari spectant.