Leonardus Vincius genius et polymathes fuisse late habetur.
Wolfgangus Amadeus Mozart puer mirabilis et genius musicus late habetur.
Franciscus Galton Eques homines praeclaro ingenio praeditos investigavit.

Genius, vel pura Latinitate homo ingeniosus,[1] est homo qui praestans ingenium[2] intellegens, productivitatem creativam, universalitatem generum vel originalitatem monstrat, plerumque ad gradum cum novis progressibus in quoque scientiae dominio consociatum. Praeter autem multis rebus eruditos a rerum gestarum scriptoribus commemoratos, multi homines ingeniosi magnas res gestas solum in uno gnavitatis genere fecerunt.[3]

Exactá genii definitione scientificá carente,[4] num notioni ipsi sit significatio vera diu multumque disputatur, quamquam psychologi definitionem appropinquant quae creativitatem resque gestas egregias exprimit. Genius cum aptitudine? plerumque consociatur, sed multi auctores (exempli gratia, Caesar Lombroso et Arthurus Schopenhauer) haec vocabula certá ratione distinguunt.

Nexus interni

Notae

  1. D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary, ed. 5a (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 718. Etiam "homo praeclaro ingenio (praeditus) or simply ingenium" (ibidem).
  2. Shaw, Tamsin (2014). "Wonder Boys?". The New York Review of Books 61 (15) .
  3. Cox, Catherine M. (1926). The Early Mental Traits of 300 Geniuses. Genetic Studies of Genius Volume 2. Stanford Californiae: Stanford University Press. ISBN 0-8047-0010-9 .
  4. Robinson, Andrew. Can We Define Genius?. . Psychology Today (Sussex Publishers, LLC) .

Bibliographia

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad genium spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad genium spectant.